Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 315
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ex vtroque visus loco idem sub fixis locus D signaretur. Hunc itaque terminum Astronomi eligunt arcuum, in quib. parallaxes numerantur, quia ab hoc communi termino primum incipiunt existere parallaxes in omnes plagas. Vt quia iam sidus in G. apparebit ex A in E, ex B in F. vt DE. vel DAE sit minor, quàm DF. vel DAF. vel Flocus ex B superficie visus elongetur à D vertice, plus quàm E locus ex A centro visibilis, quem aliâs verum locum dicunt. Est enim axioma opticum, quod quae remotiora sunt, minora appareant: hoc est, minori visionis angulo cernantur. Sit HG arcus distantiae sideris à vertice in suo ipsius orbe, qui cùm propior sit apud B. quàm apud A sensibiliter, propterea quod AB semidiameter statuitur esse sensibilis ad AG diantiam sideris. Ergò HAG angulus minor erit sensibiliter angulo HBG. Quare &illius mensura DE sensibiliter erit minor, quàm DF mensura huius. Et harum igitur differentia E F dicitur ab Astronomis parallaxis huius sideris in G pesiti. Est autum EF mensura anguli EGF vel BGA. proptereâ quod proportio BA ad AE est insensibilis, eiusdem verò BA proportio ad AG est sensibilis ex supposito, ergò &proportio GA ad AE est insensibilis, proinde angulus ad Gaequiualet ad sensum angulo, qui super EF ad centrum A constitui potest. Idem etiam sic patet, cum DF sit mensura anguli DBF ad sensum: sed DBG angulus aequalis sit angulis BAG. AGB internis &oppositis iunctis. Ergò DF mensura est angulorum BAG. AGB seorsim verè: ergò residua EF est mensura residui AGB. vel ei aequalis EGF ad sensum. Quare ex his sequitur BGA angulum itidem ab Astronomis dici parallaxin sideris in G. Huius ergò parallaxeos diuinus est vsus in astronomia. Quotiescunque namque DE arcus distantiae verae sideris à vertice ad certum aliquod momentum ex astronomica doctrina (quod sit varijs modis) haberi potest: &DF arcus distantiae visibilis à vertice instrumenti idoneis, &debita subtilitate ad id momentum capitur, vt ita EF parallaxis habeatur: tunc iam innotuit AG proportio situs vel remotionis sideris verissimae respectu diametri mundi, ad AB semidiametrum telluris. Et nititur quidem hâc parallaxeon Solis &Lunae doctrinâ, cùm reliqua Astronomia, tum praecipuè doctrina eclipsium Solis. Itaque parallaxis illa, quae in verticali circulo consideratur, variè distribuitur, vel in longum &latum per Eclipticam &circulos latitudinis, quo nomine ipsa tota μηκοπλατής, caeterae alterutro nomine dicuntur: vel distribuitur per aequatorem, &circulos declinationum in parallaxin Ascensionis rectae, &declinationis, prout Astronomorum vsus fert.