# Astronomiae pars optica 316

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/316

4. Parallaxeon quotidianarum in longum & latum diductio facillima, & compendiosissima per nouam Parallacticam. Parallaxeon doctrina praecipuam in Eclipsibus Solis creat Astronomis molestiam. Adeoque vel ob hunc solum laborem non mirum, si negligitur Astronomia. Hoc itaque semper sibi laudi duxerunt artifices, compendio iuuare vniuersos. Ptolemaeus egregiam operam praestitit, descripta luculenta ὑπουπώσει varietatum, quae sunt in parallaxibus. Reinholdus tabulis laboriosissimè confectis ad plerasque poli eleuationes, existimauit, se rudioribus subuenire. Verùm ingeniosorum ardorem taedio quaerendae partis proportionalis oppressit. Itaque Tycho Brahe reuocauit Astronomos ad triangula, monstratis nonnullis compendijs illa soluendi. Labor tamen etiam hic immanis est. Existimo itaque, si horum authorum exempla imitatus, Sisyphium hunc lapidem tandem trans iugum peruoluero, ne porrò recidat, me nonnullam ab Astronomis gratiam sperare debere. Dico primum, Omnes parallaxes latitudinis in quocunque gradu Eclipticae Lunâ vel Sole versante, esse aequales: dummodò idem Eclipticae punvisis ctum in eadem poli altitudine sit in ortu, & Luna aequaliter à discat distet. Centro A. quod repraesentet centrum terrae, scribatur circulus terrae maximus BF.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
