Latin
CAPVT IX
Kepler, Astronomiae pars optica 317
Unproofread scanNot analysed yet
in quo B sit locus spectatoris: F verò sit subiectum polo Ecliptices: vt ita &hic circulus &omnes lineae ipsum secantes, sint in plano circuli latitudinis, qui idem sit &circulus verticalis, quia per B locum spectatoris transit. Ducatur autem AB linea contendens ad verticale punctum in L. item A Flinea ad polum Eclipticae contendens, eique ad rectos in eodem plano insistat AG. quae contendet ad gradum nonagesimum, quia GAF rectus, &AF in polum contendit. Quia V. AB proportio insensibilis est ad sphaeram fixarum, itaque per B locum ducatur ipsi AG parallelos BI. &continuetur GA in H. IB in K. Erit igiturI Kiam visibiliter in Ecliptica. Sit autem Luna sub ipsa Ecliptica in G puncto, quod est vertici proximum. Videbitur illa ex B. linea BG. propterea GBI erit eius parallaxis in verticali. Nam AB ad BG sensibilis est, ¶llaxin causatur. Dico quotcunque lineae ex B in planum Eclipticae per GH lineam repraesentatae ducuntur, aequales ipsi BG. angulos aequales cum plano Eclipticae facere. Ducatur enim ex B perpendicularis in GH. quae sit BD. Quia itaque BD est in plano circuli latitudinis, &hic rectus ad Eclipticam. Ergò BD est in plano perpendiculari ipsi plano Eclipticae. Et quia GH est communis sectio planorum, &BD illi perpendicularis, ideò BD est in vniuersum omnibus lineis in plano Eclipticae perpendicularis. Ponuntur autem omnes BG circumcirca aequales, &BD communis est omnibus BG. &D vbique rectus. Ergò &residuos DGB vndique aequales esse, necesse est.