# Astronomiae pars optica 317

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/317

in quo B sit locus spectatoris: F verò sit subiectum polo Ecliptices: vt ita & hic circulus & omnes lineae ipsum secantes, sint in plano circuli latitudinis, qui idem sit & circulus verticalis, quia per B locum spectatoris transit. Ducatur autem AB linea contendens ad verticale punctum in L. item A Flinea ad polum Eclipticae contendens, eique ad rectos in eodem plano insistat AG. quae contendet ad gradum nonagesimum, quia GAF rectus, & AF in polum contendit. Quia V. AB proportio insensibilis est ad sphaeram fixarum, itaque per B locum ducatur ipsi AG parallelos BI. & continuetur GA in H. IB in K. Erit igiturI Kiam visibiliter in Ecliptica. Sit autem Luna sub ipsa Ecliptica in G puncto, quod est vertici proximum. Videbitur illa ex B. linea BG. propterea GBI erit eius parallaxis in verticali. Nam AB ad BG sensibilis est, & parallaxin causatur. Dico quotcunque lineae ex B in planum Eclipticae per GH lineam repraesentatae ducuntur, aequales ipsi BG. angulos aequales cum plano Eclipticae facere. Ducatur enim ex B perpendicularis in GH. quae sit BD. Quia itaque BD est in plano circuli latitudinis, & hic rectus ad Eclipticam. Ergò BD est in plano perpendiculari ipsi plano Eclipticae. Et quia GH est communis sectio planorum, & BD illi perpendicularis, ideò BD est in vniuersum omnibus lineis in plano Eclipticae perpendicularis. Ponuntur autem omnes BG circumcirca aequales, & BD communis est omnibus BG. & D vbique rectus. Ergò & residuos DGB vndique aequales esse, necesse est.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
