# Astronomiae pars optica 321

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/321

Expedire autem puto futuris vsibus, vt columna, quae habet in fronte horizontalem parallaxin 60. minutorum, minio notetur. 5. De Parallaxi ob distantiam Solis & terrae, seu annua. At ne sic quidem desiit sapientissimus Mundi Architectus humanum genus erudire. Quemadmodum enim, cùm non sufficeret homini distantia oculorum ad cognoscendam veram distantiam Lunae à Terra, (quae infimum sidus est,) succurrere debuit exilitati visus orbis terrarum amplitudo, ita cùm etiam hic abscessus superficiei telluris à suo centro euanesceret comparatus ad incredibilem superiorum Planetarum altitudinem: ne hi quoque frustrà & inobseruati per ambitum coelorum spaciarentur; quin potius etiam ad hos mens humana peruaderet: aliud, multoque amplius parallaxeon genus Deus est architectatus; si forte futurus esset interhomines, qui hanc rationem inoffensa pietate, omissaque operum suorum calumnia sequi cuperet. Eam Copernicus & Reinholdus in Prutenicis parallaxin orbis annui appellant. Quamuis eam rationem Tycho Braheus à mobilitate telluris ad Solis mobilitatem ita traduxerit; vt Vnihil habeat Opticus, quo vel hanc, vel illam rationem eligat. Vtramque in priori schematen. 3. declarabo, à Copernicana orsus. Sit ergo A. corpus Solis, centrum commune BC. orbis annui, qui terram vehit, & DF. sphaerae fixarum, & sit proportio BA. ad AD. insensibilis. Sidus vero sit in G. & proportio BA. ad AG. sensibilis. Terra ergò in C. constituta, medio loco inter A. Solem & G. sidus, coincidet linea AG. & CG. & continuata vtraque, perueniet in vnum punctum E, inter fixas. Siue ergo in A. Sole, siue in C Terra constituatur oculus, sidus eodem sub fixis loco videbitur. Hic ergo scilicet in oppositione solis & sideris nulla est sideris parallaxis ex orbe annuo. Manentibus caeteris, terra sit in B. extralineam GA. Sideris ergò locus ex terra apparebit in F. sub fixis, ex sole verò A. in E. quia BA. ad AG. sensibilis, quare & inclinatio linearum BG. AG. sensibilis.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
