# Astronomiae pars optica 322

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/322

Cùm ergò B. aequè sit centrum DF. ad sensum, ac A. in veritate, erit rursum E F. arcus mensura anguli E G F. vel BGA. & tàm hic quàm ille parallaxis annui orbis, Terrâ in B. constitutâ. Cognito itaque E loco sideris, quem ex Sole eiecta linea determinat sub fixis, per astronomica praecepta alia, F verò loco eo sideris, quem visus ex terra veniens, sub fixis determinat, & sic E F. vel BGA. parallaxi, non poterit ignorari proportio AG. distantiae sideris à Sole respectu diametri mundi, ad AB. distantiam Solis à terra; quantumuis ea immanis sit admodum. Ita apparet, non decuisse, vt homo mundi huius incola & speculator futurus, in eius meditullio, ceu in clauso cubiculo resideret; quo modo ad contemplationem tam remotorum siderum nunquam peruenisset: quin potius in hoc amplissimo aedificio, translatione annua telluris, domicilii sui, circumambulat & spaciatur, vt singula domus membra tanto rectius intueri & dimetiri possit. Simile quid ars Geometrica in dimetiendis rebus inaccessis imitatur. Nisi enim mensor ab vna statione ad aliam transeat, & vtrinque collimet, ad mensuram expetitam peruenire non potest. In ratione Tychonica sit A terra, centrum BC orbis Solis, & D F. sphaerae fixarum. Sidus sit in G. & proportio trium linearum BA. AG. AE. sensibilis. Sint primo A terra, C Sol, G. sidus in eadem recta, erit parallaxis nulla, quia CG. & AG. lineae ex Sole & terra in sidus ductae coincident. Sit iam Sol. non in C. sed in B. & linea AB. monstret in Dlocum Solis sub fixis. Et quia Sol in B. id punctum est, ad quod Tycho refert eccentricitates & apogaea, motusque simplices orbium Planetarum, innotescat ergò ex astronomia, quantus sit angulus DBG. inter lineam ex Sole per terram, & lineam ex Sole per sidus. Et ad id ipsum momentum per instrumenta innotescat E locus sideris G sub fixis, qui ex terra A. apparet. Habebitur ergò arcus inter Dlocum Solis & E locum sideris visum, qui est mensura DAE. anguli. Et quia proportio BA ad AG est sensibilis, B verò extralineam A G. inclinabuntur igitur B G. & AG. lineae, eritque angulus DBG aequalis angulis BAG. AGB iunctis.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
