# Astronomiae pars optica 327

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/327

Momentum enim seu vnum secundum horae scrupulum (quod ferè pulsum arteriarum solet aequare,) tempus est sensile, locus verò seu arcus oculi, vnius gradus amplitudine, sentiri sine vsu instrumenti nequit. At sidus 4. minutis primis, hoc est 240. minutis secundis in vnoquolibet gradu haeret, hoc est, in aliquo, quod penè puncti rationem habet. Itaque quicquid de coelorum motibus est in nostris sensibus, beneficio ratiocinationis interuenientis hausimus. Prius Sol illic erat, iam hic est. Huc igitur inde promotus est. Quemadmodum autem Motum in genere quiescentibus per errorem attribuit visus, ita & motus species sibi confingit. Hinc ortum & occasum, hoc est, ascensum & descensum visus attribuit sideribus, & Ouidius, visum imitatus, Phaetonti: lepidissimâ fabulâ lib. 2. Metamorphoseos: quia visus has locorum differentias in homine, eiusque ad horizontem visibilem rectitudine reperit, cùm nihil tale ipsi coelo insit. Hinc Vitelliolib. 4. cùm p. 10. ostendisset, corpora ordinata & continuata cum visu remotionem vltimi arguere maiorem, quàm si non essent ordinata & continuata, p. 13. ostendit, cur horizon terrae, cohaerere coelo, & illa coeli pars à nobis remotior, distantiae siderum maiores appareant, quàm quae sunt in Zenith capitis. Sunt igitur hae necessariae visus appellationes, quibus carere non possemus, etsi in globo Lunae verè circumuolueremur. Quo minus mirari debemus, ausum esse distinguere Copernicum inter ea, quę in Sacris literis ad visus rationem explicandam rectè quidem dicuntur, & illa quae astronomicè examinatam aliter habere deprehenduntur. Non enim falsum dicunt, sed sensum visus hoc dicere verissimè asseuerant; seu potius hoc à visu suggestum, ad institutum suum accommodant: Astronomus verò, seu magis Opticus, sensum visus fallaciae citra omnem contumeliam coarguit. Equidem cùm legimus mille locis mentionem extremorum coeli, ad quae gens Iudaea dispergatur, indeque reuocetur, nemo non videt illa per 13. quarti Vitellionis explicanda.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
