# Astronomiae pars optica 328

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/328

Cum vero per III. quarti Vitell. ex spatio, super quod visibile mouetur, motus ipse censeatur: omnis verò motus in linea fiat, eaque vel recta, vel circulari, patet igitur, si quis error aceidit visui in lineis motuum, eundem in motibus ipsis accidere. Huiusmodi errores, seu potiùs ραντασίαι duorum sunt generum apud Astronomos, secundum quod duos potissimum circulos vni Planetae tribuunt, alterum Eccentricum, alterum Epicyclum: Sed aliter Ptolemaeus, aliter Copernicus, quem ego sequor, aliter & nouissimus Tycho Brahe. Nam circulum Eccentricum Copermico & Tychoni Planeta ipse suo corpore peragrat: Ptolemaeo non corpus Planetae, sed centrum Epicycli: Epicyclum contra Ptolemaeo ipse Planeta suo corpore peragrat, singuli singulos: Copernico Terrae circuitus vnicus omnes tollit epicyclos: Tychoni & Solis & totius systematis planetarii vnus & idem circuitus, communis omnibus partibus, itidem omnes tollit epicyclos. Propterea Ptolemaeo & Tychoni, Planetae motus non simpliciter, neque illi Epicyclus, neque huic Eccentricus est: circa punctum aliquod immobile, sed reuera spiralis & compositus ex Eccentrico & Epicyclo: soli Copernico Eccentricus is, quem ille supponit, est reuera ipsius Planetę motus simplex circa punctum immobile seu Solem (nisi quatenus huic sententiae correctiunculam aliquam, ad omnes authores pertinentem, allaturus sum in commentariis de motibus Martis,) neque variatur motu epicyclico, cùm hic apud illum authorem nihil aliud sit, quam phantasia motus: dum terrae motus vnicus dissimulatur in terra, & singulis Planetis transscribitur. Vtut comparata sit haec hypothesium differentia, gemina, vt dixi, motuum perceptio existit, errori obnoxia; altera quidem communis omnibus authoribus, quae est ab Eccentrico: Altera ab Epicyclo orta, in Copernico mera est visus circa Planetam hallucinatio, in caeteris authoribus habet aliquid de verò Planetae motu coniunctum. Causa eccentrici Planetae vel tardi, vel veloces apparent. Causa est partim physica, partim optica. Pars causae physica non praebet visui argumentum errandi, sed id quod re vera sit, etiam visui repraesentat, de qua in Commentarijs de motibus Martis: Veteres eam per circulum aequantem repraesentarunt.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
