Latin
CAPVT. X
Kepler, Astronomiae pars optica 332
Unproofread scanNot analysed yet
Docet enim, Eorum, quae aequali celeritate feruntur, inque eadem recta existunt, id quod est oculo proximum, videri sequi, quod remotissimum praecedere: vbi verò linea rerum mobolium concesserit à dextra visus ad sinistram, quod praecesserat antea, iam subsequi, quod sequebatur, praecedere videri. Videtur ad currum ante oculos transeuntem respicere: vt ostendat, in coelo non quidem eadem, sed similia vel huius generis multa contingere non esse absurdum. Potest tamen aliquis hoc sibi vsurpare, vt demonstret, etsi Saturno, Ioui &Marti Epicycli accommodentur eiusdem planè magnitudinis (quod is fecerit, qui Ptolemaicam formam ex Tychonicis obseruationibus correxerit) nihilominus Martis Epicyclum visum iri maiorem, Saturni minorem Iouio. At iam propositione 54 nihil nisi Copernicum sapit: Si, inquit, aliqua ferantur celeritate inaequali, interque ea &oculus: ea quae eadem cum oculo celeritate feruntur, stare putabuntur, quae tardius oculo, in contrarium ferri; quae celerius, praecedere. Nihil ego nisi verba mutabo. Si ferantur in consequentia Planetae &Terra visus nostri specula (id autem fit in semicirculo orbis terreni, planetas respiciente,) atque terram &Planetam aequaliter promoueri contingat, (respectu eiusdem alicuius rectę) Planeta videbitur stare, sin tardior Planeta fuerit, videbitur retrocedere, sin autem velocior, videbitur in consequentia ferri. Si quis est ita delicatus, ita morosus, vt haec audire non possit, is loco terrae Lunam substituat, inque ea speculatorem aliquem rerum coelestium collocet, tunc in Lunam eadem sequentur; Terra haec nostra, quamuis verè quiesceret, moueri videbitur, Luna verò quiescere, cùm moueatur, nec poterunt vlla solutione ista euerti. Propositio 55 videtur sonare de motu diurno. Si, inquit, aliquàmmulta vnà ferantur quiescente vno aliquo, id in contrarium moueri videbitur. Oculus quidem in centro mundi censeatur, ob euanescentem terrae proportionem, &terra voluatur ab occasu in orrum, in ortum, motu diurno; montibus igitur ita delatis, qui videntur contigui &magni, stellis verò quiescentibus, quę minutae &sparsae apparent, stellae in contrarium, hoc est, ab occasu in ortumvidebuntur moueri. Rursum propos. 56 spirat expressè Copernicum. Oculo, inquit, prope spectatum accedente, id augeri putabitur. Ergò subsumo ego, terra visum nostrum ad Planetarum corpora aduehente, videbuntur &lineae motuum, &ipsa Planetarum corpora magna. Quare non tantùm accessu stellae ad oculum, qui fieri fingatur per Epicyclum, sed etiam oculi ad rem appropinquatione, id phaenomenon excusatur. Atque id valdè est euidens.