# Astronomiae pars optica 333

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/333

Testatur Melanthon anno 1529 Iulio & Augusto tam prodigiosa specie visum Martem, vt nouum sidus crederetur. Idem 1561 Augusto factum oportuit; idem ferè & 1593 Augusto: fietque 1608. Iulio. Vidimus & hoc anno 1603 mense Februario & Martio Veneris stellam in occasu per nebulas insolitae magnitudinis, ac multi nouam videri stellam asseuerabant. Concurrunt enim his articulis temporum, Eccentrici & Epicycli perigaea, quod in his duobus Planetis maximi momenti est, in caeteris non tantum efficit. Propositio 57 maximè accommodata est ei motuumραντασία, quae ad Eccentricum refertur. Docet enim aequa celeritate delatorum, quae longius distant, tardius ferri videri. Denique propositio 58. asserit: Oculo translato, quae longius spectantur, aestitui videri, vbi voce astronomica ὑπολείπεθαι manifestè ititur. Est autem ὑπολείπεθαι in astronomia idem quod promoveri in consequentia; puto respicere vocem ad alteram contrariam προηγεῖθαι, praecedere. Nam si qua praecedunt, caetera relinqui necesse est. Itaque manifestissimè de astronomicis loquit. Propuè hic subsumitur experimentum à montibus & sepibus ductum; ambulanti iuxta sepes, obuiare sepes propinquae videntur, comitari montes remoti. Possis inde ductum exemplum accommodare ad motum Solis inter fixas, sed vocibus parumper ab astronomia ad quotidianum vsum deflexis. Sint enim BA fixae, C Sol Terra in D. quo loco motus sit terrae in partes B. sicut è regone in partes A. Ergò terra Dversus Beunte, CSol quiescens versus A. moueri videbitur, fixae verò Soli iunIctae vt E deseri à Sole & terram hoc loco comitari in eandem plagam; quod hac vice voce ὑπολεί πεθαι designandum venit vsu vulgari, etsi posteri strictius illam in astronomia vsurparunt, de motu in consequentia BA. nullo situs terrae respectu, quo pacto fixis non conuenit.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
