# Astronomiae pars optica 337

Kepler, Astronomiae pars optica, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/337

Deinde binas tabellas, compares, latitudine palmi aut paulò plus; longitudine, quae ex latitudine & sua & perticae componatur, crassitie quae in regulae crenas apta sit: exemptas in medio latitudinis ex altera longitudines parte, vt fissurarum altitudo latitudinem aequet regulae, laxitas regulae crassitiem, quae est post crenas factas, residua admordeat. Itaque tabellae in crenas immissę, & paralleli erunt, & perpendiculares regulę in longum & latum. Ducatur in vtraque tabella linea per longitudinem, consurgens à medio fissurę & crassitiei regulę, eique bisectę in puncto sectionis alia erigatur ad perpendiculum, per totam latitudinem tabellae ducta. Post in altera tabella, quae superior futura, partes medias, in quibus erat rectarum sectio, fenestrâ quadrangulâ duorum digitorum latitudine eximas, maneant verò in margine fenestrae, residua rectarum. In lamina verò aenea tenuissima, bene complanatâ, nec contumaci, binae lineę sese secent ad rectos: & sectione centro, circellus fiat pisi magnitudine, vt minor sit haec diameter ad distantiam tabellarum, quam diametri luminarium ad suas distantias, per 6 secundi capitis; perfundaturque, vt foramen accuratè circulare sit, interque decussatas lineas medium: latitudo laminae paulò maior fenestellâ. Haec affigatur tabellae perforatae, vt lineae in lineas quadrent, & foramen in meditullio fenestellae constituatur. In altera tabella, quae futura est inferior & planitie sursum versa, ex centro sectione linearum, describe circulum, quantum fert latitudo tabellae, diuisum à summo ad partes medias, in gradus 90 singulos, totidemque vtrinque ab imo. Aut si placet, vtere alia numerorum serie. Deinde tabella capiat in medio stylum breuissimum in centro seu sectione. Circa hunc volubilis aptetur rotula, in qua postmodum circelios ex puncto affixionis sumus descripturi. Ex altera parte rotulapoinificat mineat index, cuius extremalinea ex centro rotulae exeat, longitudine tantâ, vt in circulum tabellae pertingat, & rotulae conuersione index in hoc circulo circumferatur. Quibus sic constructis, dimetire omnia subtilissimè, vt in meo instrumento feci. Vbi ad vsum ventum erit, canali intus nigro iter tabellis interiectum vela, sic vt nuspiam luci pateat ingressus nisi per fenestellam superioris tabellae: instrumentum verò sic colloces, vt ea pars regulae, quae supra columellam est, cum canali & tabella foris sit extra scenam in aperto aëre, reliquum intra in tenebris, possitque liberè conuerti. Et sit fenestra, quae regulam foras emittit in aërem, benè circumcirca communita contra lucem.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
