Latin
34.1 to 34.4
Kepler, Astronomiae pars optica 34.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Id cùm alibi tùm euidentißimè in Carinthiae montibus excelsißimis &plane caluis animadversum est. Verè namque per eos ambulantes suauißimus quidam &plane ambrosius odor ex subiectis florentibus vallibus excipit. Circa auditum perplexior quidem est ratio emanantis speciei ictus, quàm odoris, facilior tamen quam coloris. Lucis enim motus in momento est. Ictus verò species tempore dimanat: plus igitur se ad materiae rationes accommodat. Et quod medium attinet, quaero rursum quod antea: Si medium est ad informandum auditum, cur puro aere latiùs sonus spargitur, nunquid quia materia sonum impedit? omne verò medium, quò magis medium dici meretur, hoc magis materiatum est? Cur item si medium format auditum, rectiùs è propinquo haurimus sonos quàm eminus? decuisse namque puto vt causa aucta, augeretur effectus. In vniuersum itaque sensiores omnes fiunt, cum patitur instrumentum. Vt verò à rebus absentibus pati possent, effluxuum ratio introducta est, vt quod à rebus ipsis non potuit, à speciebus praestaretur. Media verò sola naturae neceßitate sunt, ad excludendum vacuum. Quae cum efflaxibus essent impedimento sutura, depurata &distributa sunt: pellucida scilicet sunt facta, hoc est attenuata, continuata &ecolorata, vt lux posset commeare, &odorantia sonantiaque in aere constituta, vt &haespecies spargi pessent. Sequentes quatuor sententiae contradictionem habent, quam Aristotelicis relinquo discutiendam. in 18. quidem nihil desidero, commune quippiam habere ignem &lucem coelestem. Et sententia i9. ab experientia est desumpta. Sydera, ignis, ligna putria, &huiusmodi de nocte cernuntur. Quodque Aristoteles sententiâ 20. igni tribuit suo modo, tribuo &ego meo. Ipsi &ignis informat medium, de quo supra, mihi &ignis illustrat colores. At facit hoc ideo Aristoteli, quia φῶς ἐμποιεῖ, &cos est energia perspicui. Verum (sententiâ vltima) non faciunt hoc ligna putria, haedina salita, quae tantum (λάμπουσι) splendent. Ergò haec cernuntur, aere non actu perspicuo: lux enim est actus perspicui, &haec abest. Hic ergo nihil oculus à medio patitur. At nec à re ipsa, quae distat. Sed nec ab effluxu, quem negat Aristoteles. Fit igitur visio nihil patiente oculo. Potest idem &sententiae 14. oblici. Si omnino sine externo medio visio non perficitur, qui sit vt quis suorum oculorum nocturnam scintillationem videat, quae intra oculum est?