# Astronomiae pars optica 34.5-6

Kepler, Astronomiae pars optica, 34.5 to 34.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/34.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/34.5

Si dicas humorem oculi esse pro medio, regero ego, passe etiam esse loco medii ad rem externam videndam, cum illa contingit oculum. Haec autem quo minus videatur, causam affert Aristoteles, defectum medit externi. Satis hinc patet, omnibus pene sententiis dißidere Opticos ab Aristotele. Oportet ergo in ipsius argumentationibus vitium inisse, quas iam ponderabe. Series haec est. I. In omni sensu, τὸ αἰωητήριον ab αliquο ας θητῷ mouetur. Est enim sensus paßio, non quidem quae ad ρθορὰν, sed quae à potentia in actum, similis ἀλλαιάσει, non tamen ἀλ οίωσις. Cap. 5. Visus est sensus. Ergo & invisum mouetur τὸ αισθήτῆξιεν ab aliquo αἰθητῷ. II. Color si oculo admoueatur, non videtur. Ergo medium requiritur vt interueniat in visione. Id roboratur analogiâ caeterorum sensuum. III. Igitur aut color est, aut medium, quod visum mouet. Non vero color (Intelligo quia interiecto med o, non tangit τὸ ἀνσθηιηριον, nullus vero motus sine contactu.) Relinquit urergo medium, quod moueat τὸ ἀισητήριοι.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
