Latin
Problema II
Kepler, Astronomiae pars optica 341
Unproofread scanNot analysed yet
sic 100900 ad tangentem 429. cuius arcus 14'. 45. duplum 29. 30. Quae quantitas dimidio scrupulo, seuqe vnius particulae (quarum sunt in digito 72) deficit à priori consideratione. Diebus antecedentibus coelo clariore per foramen 40 particularum diametri radius ingressus superabat circellum 129/2 particularum, circiter 1 aut 2 particulis. Sublatis 40 de 1291/2 restant 85 1/2. dimidium 444. quod ostendit arcum 14. 51. Sed adiectione 2 particularum 15. 10. Itaque medium horum etiam est 15. duplum 30. Sed nihil est cur de posteriori anno 1602 dubitem, &spectatores mihi erant astronomiae studiosi: de priori verò anno 1600 miror, me tam subtilem tunc in diuidendo digito fuisse, vt non plus aberrarim. Nam &scena, quam extruxeram, non quantas optabam exhibebat tenebras, vt non satis accuratè ad extremitates radii collimare potuerim. Tycho anno 1591. penè eandem quantitatem deprehendit. Canalis erat AB. foramen partes habuit 10. &fuit quadrangulare. Ergò AE5. ABIOOO. CGI8Z. Quare BG SA. Et IGBI &AE subtracto) 44. Hinc semidiameter 14. 37. Sed variè à 14. 20. vsque in 15. 40'. Quinto verò Decembris ter, &mutatis canalibus in-r uenit 15. 30. (quod mecum facit) vt l ego quidem ex ipsius obseruatis computaui. Nam nihil hinc extruxerat, ¬um quod diametrum perigaeam 32 minutorum &lius faciat: hypotheseos Eccentricitatis persuasione. Quod autem non maior, quàm vnius minuti differentia est interaestiuam &hypernam diametrum; mirum quàm aptè cum Eccentricitate Solis vera &Geometrica conueniat (si fallaciam ex causa physica ortam, qua de cap. 10. separes) Nam quia Tycho Brahe &Landgrauiani vnanimi calculo demonstrant Eccentricitatem esse 3600 de 100000. Dimidium verò causa physica subintrudit, vt geometricè in commentario de Marte demonstrabitur: ergò genuina Eccentricitas est 1800. Et Sol in Apogaeo, mense Iunio distat 101800. in perigaeo verò mense Decembri distat 98200. earundem partium, qualium distantia mediocris est, 100000. Vt autem 101800. ad 98200. sic conuersim 31´ ad 30' ferè. Nam quod Th. 8. Opticorum Euclidis attinet, id nihil ad tàm angustos arcus.