# Astronomiae pars optica 344

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/344

Semper autem praesumitur minor iusto aestimari hac viâ, eò quòd radij extrema debilissimae lucis non benè capiantur oculis. Erat Luna plena in distantia mediocri. Anno 1603. 16. 26. lanuarij vesperi Pragae, Radius inter duos circulos nigros mediam tenebat quantitatem, quorum alter, comprehensus, 113 particulas habebat, alter radium comprehendens 120 particulas. Ergò diameter & apparens maior quidem quàm 32'. minor verò quàm 34. 18'. Fuit Luna terris proxima, diligentia omnis fuit adhibita, imprimis obscuritas camerae. At priori mense, cùm ὁμοίκυρτος in eodem perigaeo versaretur, diluta luce per turbidum coelum, & Camerâ non satis clausâ, vix 30 minuta hoc pacto superare putabatur, etiam qua tota luxit: adeò facilè oscitantem eludit. Itaque alij modi pro huius luminaris diametro obseruanda sunt tentandi.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
