# Astronomiae pars optica 345

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/345

sitque E centrum Solis, ergò circulus illuminationis erit parallelos ad BAC. sit FG. Sumatur iam H. punctum extra lineam EA. quod sit locus in superficie terrae, puta Praga. Cumque sit HA axis circuli visionis, erit hic rectus ad HA. sit KML. abscindens de Luna particulam à Sole illustratam, seu cornu, cuius vera latitudo LG. Cùmque hoc cornu defecerit à semicirculo, semicornu deficiet à quadrante, non ergò pertinget vsque ad M. Secet ergò K L visionis circulum, circulus illuminationis FG. in puncto vltra M. versus L. id sit I. Axis verò visionis HA. secet F. Gin N. & axis illuminationis l EA. eandem secet in R. Igitur si cornu planè vsque in N pertigisset, quae per N. transit ipsi KL aequidistans, & visionem repraesentans, minor futura fuit, quàm FG. illuminatio. Nam AN. subtensa recto AR N. longior est quàm AR. circulus ergò per N. plus ab A centro distitisset, quàm circulus FG. quare minor fuisset, cùm qui per centrum, solus sit omnium maximus. Iam verò dimidium cornu non vsque in N pertingebat, vt quadrantis longitudine cerneretur, sed in I. defecit.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
