Latin
Problema VI
Kepler, Astronomiae pars optica 349-2
Unproofread scanNot analysed yet
Problema VI. Quantitatem defectus in Eclipsi Lunae, vel etiam Solis, aestimare. Fit vulgariter sine instrumento, perimaginariam diuisionem diametri in partes 12. Hoc modo tutissimè vtimur cum aequalia propemodum sunt in defectu &in lumine. Sic Moestlinus anno 1572. 25. Iunii defectum maximum aestimauit praecisè semissem diametri. (At Gemma Frisius scribit Louanii defecisse 8. digitos, lib. 2. Cosmocritices, folio 233.) Magis etiam iuuatur is, cui circumferentia obumbrata simul in conspectu est. At extra hos casus fluxa est &periculosa ratio. Anno 1601. 29. Nouemb. vel 9. Decemb. bona quidem pars de Lunae corpore superfuit, quanta verò esset discerni non potuit à quoquam cum fiducia. Ambrosius Rhodius, Tychoni aliquandiu à calculo, aestimauit defectum 10. dig. Witebergae. Anno 1603. 8. 18. Nouemb. contendebant alii plus quarta parte in defectu esse, mihi minus aliquid hoc abesse censebatur: &tamen obumbrata circumferentiae pars conspicua fuit. Xx 3 Cum Albategnius consentit, luna diametrum mediocrem statuens Apogaam verò &perigaeam rotali Eccentricitate, sibi quoque credita distinguit, vt sit illic 29. Cum autem magni intersit Astronomiae, partiales defectus rectè annotari, Tycho Brahe ex Cornelii Gemmae praeceptionibus, radio dimetiri solitus est &diametrum Lunae ante defectum, &partem residuam in maximo defectu. Caeterùm, quibus difficultatibus hic modus impediatur, prolixè in superioribus est expositum.