# Astronomiae pars optica 352

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/352

Tunc itaque arcus interior radii deficientis; qua diametrum diuisam secabat, digitos ostendebat eclipticos. Hanc doctrinam à Reinholdo traditam, admonitionem authoris secutus diligentius excoluit. Nam proportionem diametrorum simuleliciebat in hunc modum. Quando margines radii in circulum praecisè coincidebant, tribus vel quatuor punctis interiorem radii circumferentiam raptim signabat. Inde continuatus per haec puncta circulus facilè ostendebat, qua in proportione esset ad priorem, qui Solem repraesentabat. Sit ABCD radius Solis deficientis, eiusque vera species, is quadret exteriori superficie AB C. in circulum ex E descriptum. Signentur verò in interiori circumferentia ADC. tria puncta quaecunque, sint ADC. Igitur per 24. tertii Euclidis per ADC. continuetur circulus centro F. Et quia defectus in Sole causa non est alia quam interposit Lunae inter Solem & visum. Est igitur interior arcus corniculati Solis ADC. particula circuli, quo Luna spectatur. Quare circulus ADC. centro F repraesentat lunare corpus, & quae inuenitur mechanicè proportio inter FD & EB. ea est visibilis diametri Lunae ad visibilem diametrum Solis. Caeterum hoc pacto obseruata Lunae diameter plerumque minor solari apparebat. Per 11. verò secundi capitis patet, nisi planè minutissimum sit foramen, puncti instar, semper proportionem diametrorum vitiari, Lunamque iusto minorem apparere, & per 12. digitos pauciores apparere. Quare infidus est hic modus, ita simpliciter administratus. Adde quod titubatio manuum, & rapidus Solis motus, punctorum consignationem plurimùm turbat. Ergò ad meum instrumentum.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
