Latin
Problema VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 354
Unproofread scanNot analysed yet
Rationem calculi vide infra in exemplis. Problema X. Per transuersalem regulam instrumenti dexterius excipere speciem instrumenti. Quia difficultas est titin signandis punctis, vt dictum est, &quia mulIta simul administranda sunt, praesertim si obseruator solus sit, cogitaui de alia faciliori ratione. Supra rotulam, de qua in descriptione instrumenti, statuebam indicem solidarum partium, quibus supra planum rotulae papyraceae paulisper extaret, ita tamen, vt diametrum in digitos distinctam non tegeret, sed binis tigillis diametro ęquidistantibus illam amlecteretur. Super hoc olido indice voluatur ransuersalis regula inVIIIIIIIIID dici perpendicularis &diametro signatae, longitudine diametri. Nempe huius regulae alueolus profunditate sua crassitiem tigillorum indicis aequet, &morsu adhaerescat tigillis, vti quis illam promouerit. Et regula habeat aciem. Ergò pariete &fenestra ad Solem rectè habentibus, voluatur &index cum rotula circa axiculum, &transuersalis super indice susque doque, donec veniat acies ad vtriusque cornu obtusi contactum. Et tunc notetur punctum, in quo transuersalis acies secat signatam diametrum: notetur &punctum, quo eandem diametrum secat interior radii circumferentia, seu vmbra Lunae. Si hoc rectè fuerit administratum, signatione punctorum non erit opus. Sequitur enim