# Astronomiae pars optica 355

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/355

Problema XI. Ex transuersali regula veram speciem defectus arguere. Sit CDEF species radii deficientis, cuius centrum G diameter signata D F. & cum ea linea indicis I D H. Sitque linea CHE contingens cornua C. E. obtusa, & secans signatam diametrum in H. secetque eandem C FE segmentum in F. Igitur in diametro D H extendatur semidiameter fenestrae, quae sit D L. à D in L. vt & ab F in M. & ab H in P. & agatur per P recta N PO perpendicutaris ad diametrum, & ęquidistans regulae. Dein centro G. distantia G L scribatur circulus NLO. qui repraesentabit iustam Solis speciem, vt in 9 huius. Secabit is lineam NPO. secet in N. O. Per tria igitur puncta NM O. describatur circulus, cuius centrum sit K. Dico NLO Messe veram speciem Solis deficientis. Agantur enim perpendiculares N C. OE. Cùm ergo NC. OE sint eidem CE perpendiculares, erunt aequidistantes. Et quia & DK. hoc est, PH eidem CE perpendicularis ex fabrica instrumenti: Erunt igitur aequales N C. PH. OE. Sed PH est semidiameter fenestrae. Ergò & N C. OE. Cùm autem per 10 secundi capitis orbiculus fenestrae circa etiam puncta extremorum cornuum circumducatur, & CHE Yy 2 rangat tangat illos circellos, vtpote obtusa radii cornua: Necesse est NO esse illa extromorum cornuum puncta. Nam à quouis puncto circumferentiae NLO. supra N vel O. longior demitteretur linea, & ab aliis infra N. O. breuior, quàm N C. OE. semidiameter fenestrae foraminis. Si ergò N. O. sunt acumina cornuum: Ergò ibi circulus Lunae secat Solarem. Sed & Mest in circulo Lunae, vt in 9. Ergò. NMO est Lunae circulus. Et NLO Solis. Ergò iusta species NLOM.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
