Latin
Problema XII
Kepler, Astronomiae pars optica 356
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XII. Ex radio seu specie deficientis Solis per instrumentum signata, inuenire proportionem diametrorum, centrorum distantiam visibilem, &quantitatem defectus. Primum ex radio adulterato verus eliciatur per 11. vel 9. huius. Deinde fiat vt problemate 7. continuentur scilicet circunferentiae verae speciei, &comparentur diametri mechanicè, vt ¢rorum distantia, &digiti. At si per 11. operatus es, haec omnia etiam aliter habentur, per ipsam obseruationem &calculum. In schemate praecedenti dantur puncta F &H. Ergò FH ex ipsa obseruatione. Dico hanc esse aequalem lineae MP. Sunt enim MF &PHaequales, &FI communis. Simul autem habetur ML. subtractis FM. LD. ab FD. Quare habetur PL. Sed QL habetur per 2 huius. Et est haec diameter circuli Q.N L. ergò &Q P habetur, &earum media proportionalis PN. Est autem &PN media proportionalis inter MP. &PR. &PM ex obseruatione dabatur, scilicet F H. Vt ergò F H vel M P ad PN. sic PN ad PR. quae cum PM facit diametrum Lunae visibilem. Quantitas verò defectus datur etiam simplicius. Nam quia S Q. &F M fiunt semidiametri foraminis. Ergò SF &Q Maequales. Vt autem Q L ad 12 digitos, ita SFvel QMad digitos deficientes, aut si mauis, dices vt L. Q ad 12 digitos, sic L Mpars lucens ad digitos non tectos, qui à 12 ablati relinquunt digitos Eclipticos. Exempla calculi sunt infra probl. 32. Porro, quae problemate 1o sunt tradita paulò sunt incertiora expertu, si quis illa per hoc 11 &12 examinet. Nam difficulter ad vtrumque sectionis punctum, regulae simul &vmbrae cum diametro signata attenditur.