# Astronomiae pars optica 356

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/356

Problema XII. Ex radio seu specie deficientis Solis per instrumentum signata, inuenire proportionem diametrorum, centrorum distantiam visibilem, & quantitatem defectus. Primum ex radio adulterato verus eliciatur per 11. vel 9. huius. Deinde fiat vt problemate 7. continuentur scilicet circunferentiae verae speciei, & comparentur diametri mechanicè, vt & centrorum distantia, & digiti. At si per 11. operatus es, haec omnia etiam aliter habentur, per ipsam obseruationem & calculum. In schemate praecedenti dantur puncta F & H. Ergò FH ex ipsa obseruatione. Dico hanc esse aequalem lineae MP. Sunt enim MF & PHaequales, & FI communis. Simul autem habetur ML. subtractis FM. LD. ab FD. Quare habetur PL. Sed QL habetur per 2 huius. Et est haec diameter circuli Q.N L. ergò & Q P habetur, & earum media proportionalis PN. Est autem & PN media proportionalis inter MP. & PR. & PM ex obseruatione dabatur, scilicet F H. Vt ergò F H vel M P ad PN. sic PN ad PR. quae cum PM facit diametrum Lunae visibilem. Quantitas verò defectus datur etiam simplicius. Nam quia S Q. & F M fiunt semidiametri foraminis. Ergò SF & Q Maequales. Vt autem Q L ad 12 digitos, ita SFvel QMad digitos deficientes, aut si mauis, dices vt L. Q ad 12 digitos, sic L Mpars lucens ad digitos non tectos, qui à 12 ablati relinquunt digitos Eclipticos. Exempla calculi sunt infra probl. 32. Porro, quae problemate 1o sunt tradita paulò sunt incertiora expertu, si quis illa per hoc 11 & 12 examinet. Nam difficulter ad vtrumque sectionis punctum, regulae simul & vmbrae cum diametro signata attenditur.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
