Latin
APPENDIX AD CAPVT PRIMVM: ET
Kepler, Astronomiae pars optica 36
Unproofread scanNot analysed yet
Nocet itaque nuda propinquitas, etiam sine respectu medii, quod etiam senum oculi arguunt, quibus res eminus cernuntur rectiùs, quàm è propinquo. His ergò causis experimenti adducti suppetentibus, non licet conclusiouem ad vnam aliquam, multo minus ad aliam praeter has restringere, idque tantò magis, quòd hic fundamenta visionis explicandae struuntur. Ad III. Est insufficiens enumeratio in maiori. Nam neque corpus Solis vel coloris, neque medium mouet oculum, sed species seu lumina, seu radii solis &colorum per medium descendentes &orbiculariter in hemisphaerium vibrati. Est enim vnus &idem modus visionis omnis, siue solis siue coloris, siue ignis, siue τῶν λωμπέντων, quid alterationem parietis oculi attinet. Sola haec est differentia, quod colores prius llustrari oportet, reliqua seipsis illustria sunt. Sol etiam &ignis alia illustria reddunt. Verum Aristoteles videtur hoc pro confesso assumere, quod species tanquam nudum accidens, non poßit excitare aliquam motionem, nisi quatenus in subiecto acre pellucido inharet. Hoc verò falsum est, vt hoc capite ostensum. Nam luminis seu radiorum ab illustribus descendentium sunt certae paßiones, quatenus lumen non quatenus in pellucido aere inhaeret, cuiusmodi sunt emißio &extenuatio, iisque contrariae, repercußio &refractio seu condensatio. Ergo nihil prohabet eiusdem etiam actiones quasdam esse, nempe, experientia teste, illustrationem &alterationem parietum, quibus non tantùm affunduntur colores seu lux, sed etiam imprimuntur, &contrarii destruuntur. Subire autem lumen defluens paßiones stas sine beneficio hospitii seu pellucidi, sic probo. Repercussus fit respectu loci, &sine tempore, at nulli corpori materiato motus localis sine tempore competit. Quid si verò dicat aliquis, Aristoteles motum hunc seu affectionem pellucidi analogicam non planè physicam asserit? Respondeo, sensus igitur Aristotelicus coincidet cum sensu Opticorum, different tamen verba. At cur non potiùs naturam rerum imitatus in luce statuit motum analogicum? Nam quod audio ab aliis: Lux seu species merum accidens motionem nullam sustinere potest. Regero ego ex eadem Philosophia, Corpus in momento moueri non potest. Quale itaque corpus lucis (sine materia) talis &motus, (sine tempore) vtrumque analogicum. Summa, videtur Aristoceles distinguere inter speciem colorum &τὸ ρῶς, cùm tamen ab omni colore, cum videtur, lumen spargatur. Maicri itaque dissoluta, neque comlusio sequitur. Quare ad IV. facile respondetur, cuius minor fuit in III. conclusio, &iquenta est falsa. Medium enim neque per se, neque ab alio motum, visum mouet. Nec vllo sensit conclusio vera est (destructa praemissa) nisi si quis transitionem paßionem dicat, cùm tamen quò expeditius transitur medium, hoc minus patiatur, nec vlla in parte patiatur, nist in vtraque superficit, quo respectu medium esse nequit. Nam Aristoteles vt traduceret species colorum vsque ad contactum oculi, corpus solidum interiecit, idque totum moueri à colore voluit: binae verò terminantes superficies non sant corpia interiectum.