# Astronomiae pars optica 360

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/360

Caeterum lunula vnica mihi erat, itaque non potui praecisè ad praescriptum modum procedere. Hoc autem feci, lunulam à contactu interioris circuli de radio nonnihil auulsi, vt ęquabiliter circumferentię distarent. Tunc itaque inter circumferentias lunulae & radij interesse putabantur particulae propemodum 2. Esset itaque semidiameter Lunae 47 1/2 in scrupulis 157. Ergo diameter apparens 313. Idque in apogaeo. At ne nimium visui tribuam in marginibus vmbrae noscendis, interfuerit sanè vnica particula, & sit diameter in apogaeo 301/. quanta est Solis mediocris diameter, vt ita secundum Sosigenis doctrinam Luna in apogaeo Solem in perigaeo non totum tegere possit. Hoc itaque certissimum axioma sit: Diametrum Lunae remotissimae in eclipsi anni 1601. non minorem apparuisse 30/ minutis. Iam superplete, quod reliquum est o Mystae rerum coelestium, & occasionem, quam offeret annus 1605. Lunâ in perigaeo, omnes arripite.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
