Latin
Problema XIV
Kepler, Astronomiae pars optica 361
Unproofread scanNot analysed yet
Ab illo latere sic directo quadrans dependeat, &in quadrante perpendiculum; &monstrabit perpendiculum in limbo gradus seu angulum, quo verticalis circulus (à filo repraesentatus) secat circulum per centra luminarium, à latere bisecante repraesentatum. Statim verò &quasi in eodem momento capienda est altitudo Solis, sine qua inclinatio ferè est inutilis. Sit GHI radius deficiens, hunc bisecet per suam vmbram latus A C quadrantis AOC. &sit AF perpendiculum: erit FAC vel FC propemodum angulus quaesitus. Nam AF in verticali esse extra controuersiam est. A C verò transit per centra D. E. Nam ponitur bisecare cornua GI. hoc est, rectam GI in duobus circulis descriptam, cùm vtriusque arcum bisecet. Necesse est igitur per centra illam transire. Caeterum in exemplo Eclipsis Anni 1590. 21. Iulij, in cuius eclipseos obseruatione Moestlinus hunc modum vsurpauit, Sol humilis erat, &inclination. vel penè rectus, vel penè nullus angulus. Itaque tum quidem valuit modus iste, &subtilitati sensuum suffecit: at si Sol altior, inclinationes intermediae fuissent, dubium non est, quin à Moestlinofuissem de cautione admonitus. Nam etsi AF repraesentat. verticalem: AC. circulum per centra: non tamen FAC metitur angulum illorum circulorum, sed minor est. Quod facilè patet, si A punctum sit in ipsa intersectione circulorum horum ZZ. in sphaera, &ex eodem puncto exeant duae, altera verticalem, alitera circulum per centra in eodem puncto tangentes. Illae enim comprehendent angulum cum circulis eundem, hae verò manifestè minorem. Demonstrationem &schema &calculum cautionis necessariae inuenies infra probl. 29.