# Astronomiae pars optica 365

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/365

Et quia periculum est, vt A & B puncta non praecisè in medio circularium apicum signes, maximè vt propter moram interuenientem radii apices ex AB prius discedant, quàm C. D. puncta expresseris: quo pacto quantitates CL & D M vitiarentur: Ideo per 21 primi libri conicorum notabis; vt est longior diameter AB (Apollonius axem figurae vocat) ad breuiorem (in genere, vt figurae latus transuersum ad rectum) sic esse rectangulum A LB ad quadratum L C. & rectangulum A M B ad quadratum M D. Atque hoc pacto restituuntur C L. & D M si vitium habent ex consignatione; modo AB iusta sit, & C. D. punctorum locus inter A. B. causâ longitudinis iustus; vbi minus est in consignatione periculi. Exemplum infra in probl. 23.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
