# Astronomiae pars optica 372

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/372

Confusio ridicula orta, ex vna stella duas facientibus. 6. 8. Linea per cornua parallelos horizonti. Deficiebat plus dimidio. Extrema Pe6. 46. Circulus per centra vergebat gasi alae in meridiano. ad cornu &. & Capellam. 6. 531/. Incedebat circulus hic medio loco inter humeros Erichthonij versus polarem. Ergò medium circiter. Tunc linea per cornua Tauri secabat residuum Lunae, vt relinqueret eius? supra in meridie, in fra in Septentrione ad sinistram. 7. 54ξ. Erecta stetit Lunula. 8. 341. Finis. Lunae vmbra quasi 70 gradib. à vertice ad dextram. Lucida v 8. 38. in meridie. Duratio fuit H. 3°. 12. In Lunaribus quidem Tychonis extat computata duratio 3. 36'. Sed vitium calculi subrepsit. Nec enim incidentiae scrupula ex lege praescripta & tabulis computata, plus efficiunt 1. 34. 39'. Ergò tota duratio 3. 9. 18'. Minimum ab obseruatione differens. Medium in H. 6°. 59. cadit. Tycho prodit H. 7. 1. rursum impraestabili propinquitate. Defectus tamen paulò minor videbatur eo, qui in Lunaribus pingitur. Anno 1603. 14. 24. Maij Luna hebetato lumine visa est à parte meridiana: non procul à claris fixis & Saturno, cuius obseruationem subiungam: si priùs hoc monuero. In Saturni & Iouis altitudinib. nos occupatos, tempora eorum appulsus ad meridiem non ea praecisione notasse, quae pro fixis seruiat. Horologio cum indice secundorum, rursum Tychonico, sum vsus.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
