# Astronomiae pars optica 377-2

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/377-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/377-2

Problema XXIII. Tempus phasium ex continuatione Ellipsium elicere. Charta immota in pauimentum strata excipe, siue annota hyperbolicum iter alterutrius vel vtriusque verticis Ellipseos, simul & ductum axis aliquot Ellipseon. Nam horâ meridianâ axis ellipseos in iter hyperbolicum rectus incidit, manè & vesperi obliquissimè. Ducta itaque contingente Hyperbolen, metire angulum axis Elliptici cum ea factum. Deinde seu circino seu calculo constitue Conum eius diei, sectionemque eius hyperbolicam; & punctum vertici coni perpendiculariter subiectum, quod erit in axè hyperbeles: Punctum item hyperboles apud quod angulus obscruatus constituitur: denique punctum in basi coni, in quod à vertice ducta recta in punctum hyperboles inuentum incidit. Arcus enim inter hoc punctum & altissimum, seu id per quod verticalis per centrum basis Bbb ducta transit, metitur temporis interuallum inter meridiem & phasin. Durationem etiam temporis & minuta vel sine horologio metieris in hunc modum: si marginem dextrum lateralem Ellipseos iam signatae stylo comprehendas, tantisperque teneas, dum luminosa Ellipsis stylum transeat, & sinistro margine stylum tangat; Eo momento memineris axem Ellipseos notare, & stylo transitionem ad dextrum latus facere, & sic semper. Ex numero continuatarum Ellipsium habebis tempus. Nam corpus Solis in apogaeo praecisè gradus dimidium occupat, qui metitur minuta fere duo.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
