Latin
CAPVT II
Kepler, Astronomiae pars optica 38
Unproofread scanNot analysed yet
forte, inquiens, ad istud multum cooperatur proprictas radiorum. In his versans ambiguitatibus, ostendit se causam veram, quae ex altera demonstrationis eius parte obscurè colligitur, non intellexisse. Hunc secutus lohannes Pisanus Episcopus Cameracensis, aliorum sententias, &inter has ipsam verissimam causam, quod mirari possis, reiicit, ipse se in latebras arcanae lucis naturae cum Vitellione recipit. lib. I. prop. 5. Hartmannus, qui Pisanum edidit, &demonstrationum defectus tollere instituerat, haesitationem istam reliquit. Etsi vero Pisanus verba affert aliorum, quibus vera causa explicatur; Alii, inquiens, eßumunt vt causam remotam, solis rotunditatem, radiorum autem intersectionem, vt propinquam: ipsa tamen demonstratio, quam proximè subiungit, ex eorundem proculdubio authorum sententiâ, veritatem rursum tegit, &alium verbis hisce sensum tribuit, quam habere possunt. Idem propemodum accidisse Aristoteli credi potest, qui cùm in problematis sectione 15. cap. 10. quaestionem mouisset, cursi deficientis solis radii per folia platani, aut per compositos in transuersum manus vtrinsque digitos transirent, lunulas in pauimento effigiarent: veram quidem causam affert; Conos inquiens, duos verticibus in angustia rimarum coire, ouorum alterius basis in sole, alterius in pauimento sit, itaque necesse esse, vt sole à superiore parte in speciem nascentis lunae attenuato, radius infra à parte contraria idem patiatur. At cap. 5. cum hoc ex professo quaerit, quod cap. 10. loco principii sumserat, cur radius per quadrangula ingressus, non quadrangula, seti circularia, constituat schemata; causam partim in visus imbecillitatem confert, vt qui radios eos, qui in angulos fenestrae secedunt, praeclaritate eorum, qui mediam fenestram transeunt, comprehendere nequeat, partim ad ipsam visionis formam prouocat, quod siat visio exeunte cono radioso ex oculo, cuius basis est circulus. Qua impertinentis nec in opticis approbatae causae allegatione tenebras rursum inducit lis, quae cap. 10. ex his deducit: adeò vt Aristotelem nec Vitellio nec Pisanus, nec quis quam posteriorum, quod sciam, intellexerit. Mihi ante annos complures ex Pisani tenebris aliqua lux affulsit. Cum enim sensum verborum adeò obscurum exschemate in plano comprehendere nequirem: confugi ad ἀντοψίαν insolido.