# Astronomiae pars optica 383

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/383

Nam tredecim vltimis minutis temporis decreuit Eclipsis per 15 digitos, ergo octo minutis digitus decrescit aut crescit. Itaque si digitus vnus in primo aspectu defecit, duratio fit H. 28. 36. Sin illic minus, hic quoque minus erit. Cùmque duobus indiciis finis defectus cadat in horam 12u'9. 55. Ablatis igitur H. 2. 36. initium eadet in 10u8. 19. aut plus. An hic quoque testimonium habebimus ab obseruatione? Videamus. Cùm in quadrante meo distantia Solis à vertice argueretur 59° graduum, nullum adhuc erat vestigium defectus. Calculus arguit minutum octauum ante decimam. Inde Sol nubes subiit, & sanè quamdiu latuit, quasi? horae; donec emergens digito deficere videretur. Huennae Danię à quodam Tychonis studioso eodem tempore contemplationis huius causa in insula versantę, proditum est initium H. 108. 3. finis H. 128. 32. Duratio H. 2. 29. minuta. Digiti 9 /. Atqui tempus longius esse decuit, quàm Gratij. Luna enim vt Septentrionalis, par est vt in illa poli eleuatione, quae 9 gradibus meam superat, minutis 5. in Solis corpus demersior apparuerit, viamque confecerit tanto longiorem per corpus Solis. Vide igitur fallacias visus supra ex capite sexto. Tyclio ipse, vt ad Moestlinum scripsit, initium Wandesburgi ad Hamburgum per armillas obseruauit H. 9. M. 52. Quod esset HuennaeH. 10. M. 4 142. quia Hondio Meridianorum differentia est 38. 8. Medium igitur. Huennae H. IP. 171/2. Gratii H. 11. M 37. aut plus. Quaere differentia meridianorum circiter 20 minutorum, seu5 graduum: siquidem omnia ritè constarent, quae adhibita sunt. Nec Hondij tabula multò aliter, differentiam scilicet Meridianorum vltra 4u8. facit. Nunc & problema 17 hoc exemplo declarabo, & quęnam ex meis Ellipsibus prodeant inclinationes, ostendam.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
