# Astronomiae pars optica 387

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/387

Demissâ ex L rectâ in ME. quae sit LE. tertium datur nobis triangulum plano proximum, quod est LES. in quo basis LS & anguli dantur, quare non ignorabuntur latera LE visa latitudo 1. 57'. Boreal. ES. longitudo visibilis Lunae ante Solem 29. Ad fugiendum verò taedium multiplicationis sinuum in distantiam centrorum: quaere distantiam centrorum in fronte parallacticae, & angulum inter Eclipticam & circulum per centra in margine, Area dabit visam latitudinem. Si complementum anguli huius quaesieris in margine, area exhibebit visam longitudinem.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
