# Astronomiae pars optica 388

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/388

28. post 41. 1. Vnde apparet, inter assumpta momenta decrescere parallaxes latitudinis 10. 27'. seu à Sole 10. 22. minutis: sub titulo 56. semidiametrorum esset tantum 10. secundis minus decrementum: tantundem verò accrescit visibili latitudini. Iunctis ergò 1. 51. /7. 4'. & 10. 22. coaceruatur summa 19. 2. minutorum. Haec igitur in hunc quidem modum colligitur visibilis latitudo in fine Eclipsis. Iam per 24. problema conuersum, assumpta inter data latitudine, qualem videri oportuit; constituemus inclinationem, qualem obseruari oportuit: vt eam cum obseruata nostra comparemus. Sit S iam vltra meridianum, EL verò horizonti ortiuo iam propior. Finis Eclipsis est, quando circuli luminum se contingunt. Ergò SL est summa semidiametrorum 31. 40. EL vero 19'. 21'. Hinc prodit LSE37. 39'. Ita VSN. inquiritur hunc in modum. Prius inuenta est VN hoc vltimo momento 418. 27. Et SN inter Solem & nonagesimum est 37'. 59. Prodit ergò angulus inter Eclipticam & verticalem 55. 8. Subtraho LSN. relinquitur 17. 29. inter transeuntem per centra & verticalem. Obseruatus est 22 3. Differentia est exigua. Nam econuerso si 22° assumpseris, prodibit laritudo visa 17'. 6′. rantum 2 scrupulis minor: quae minutiae varias ob causas desiderari possunt. Vel vt vmbra primi momenti non planè ad dextram steterit: vix enim momento visa est haec species. Vel quòd dequantitate defectus illius incerti sumus: quis enim haec in tam paruo radio exquisitè sine instrumento dignosceret? Vel quòd in fine tyrocinium nouae artis, & inclinationes non vsque quaque perfectae. Denique quòd cautiones capitis secundi hic ob subtilitatem & ignoratam foraminis quantitatem non adhibui. Nam vt in penultimo schemate patet, minuto radio elliptico per limbum, minuetur & inclinatio. Caeterum exemplo docui, quantum conferant inclinationes obseruatae, addiscendae visae latitudini. Pro visibili longitudine in fine Eclipsis, ab angulo VSN55. 8. auferatur VSL 22 /. obseruatus, & relinquitur LSE 32. 38'. computatus verò fuit 37'. 39'. quare SLE. illic 578. 22. hic 52. 21. Quorum sinus in summam semidiametrorum ducti constituunt illic 26.40. Hic 25. 4. longitudinem visibilem Lunae vltra Solem prius ante Solem erat 29. 3'. Ergo Horis 2. 28'. visibilis motus Lunae à Sole, iuncta vtraque vel 55. 43. vel 54. 7. illa ex obseruata inclinatione, haec ex computata.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
