Latin
Problema XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 394
Unproofread scanNot analysed yet
C scribantur circuli diametri Lunae, ex F circulus diametri solis, tangens diametros Lunae, &per F agatur DE recta, parallelos ipsi BA. &CB continuetur in D. ipsique aequalis fiat AE. erit DE. Ecliptica visibilis, &AE. CD visibiles latitudines, ex quibus verae postea, mediantibus parallaxibus, facilè habentur. Oportet ad CB apponere aliquam BD sic comparatam, vt ablatis quadratis CD. &BD vel AE. ab FC vel FA. relinquantur duo quadrata, quarum radices iunctae aequent E D. Si cui lubet per Algebram quaesitum elicere, is ad aequationem eam veniet, vbi cubus &numerus aequatur quadratis &positionibus. Nobis via Geometrica patet. Nam vt AB ad BC. sic sinus totus ad tangentem anguli BAC. qui fit 16°. 36/. Vicissim vt sinus totus ad AB. ita secans anguli BAC ad AC. quae fit I . 0. 25. cuius dimidium AG 30. 12 T. Vt ergò AF ad AG. ita sinus totus ad sinum AFG72. 33. cuius complementum FAGI 7. 27'. A quo subtractus BAGI6°. 36'2. relinquit FAB vel AFEo. 50 l. Denique vt sinus totus ad sinum anguli AFE. ita AF ad AE. vel BD quaesitam, quae fit o. 28'. Ergò latitudo visa ad principium Eclipseos o. 28. Borealis, ad finem 17. 44. parallaxibus latitudinum adiectis, prodit illic latitudo 56. 50. Borealis vera, hic 1. 3. 47. Borealis. Ecce quanto maior prodeat ea, quae est Gratii obseruata, initio 51. 20. fine 56'. 30. vel summum 58. 20. Ac cum haec nostra cum calculo Tychonis rectiùs conueniat, qui in medio Eclipsis latitudinem veram exhibet 54'. 11. planè concludimus, errorem vsitatum obseruatori obrepsisse, vt initium &finem non annotauerit, sed proxima his momenta, deficiente visu, in clara Solis luce. Nec te turbet, quòd errorem illi 5 /. minutorum tribuo in vera latitudine. Nam principia, quibus hoc elicui, sic sunt comparata, Luna praesertim penè medium Solis corpus transeunte, illumque à decliuibus lateribus tangente, vt si vel minimum aliquid addideris tempori; haec iam dicta summa de latitudine tollatur; vtraque lunula nostri schematis, quasi laxatis vinculis, in Solis corpus profundius desidente. Illud etiam arguit, latitudinem verè fuisse minorem, quòd digitos Obseruator prodit 9ξ. Et verò ex cap. 5. certum est, siue per foramen, seu oculis in Solem intentis contemplatus fuerit, defectum vtrinque maiorem fuisse 9/. digitis.