# Astronomiae pars optica 395-2

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/395-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/395-2

Problema XXVIII. Si per foramen obseruata sit Lunaris diametri proportio ad Solarem, non habita foraminis ratione, sciatur vero vera proportio diametrorum aliunde: aestimare, quantum obseruatio digitorum à vero aberrauerit: & caetera. Anno1590. die 21. Iulii Moestlinus Praeceptor meus Tubingae obseruauit Eclipsin Solis sub amplo & obscuro tecto, radio Solis per tegulas intromisio. Descriptionem obseruationis, vt illius mihi copiam author fecit, communicabo, vt hoc exemplo vsum aliquot superiorum problematum declarem. Initium nos fefellit. Ergo cùm de Sole deficeret semidiameter, fuit eius altitudo supra horizontem orientalem 26°. gr. inclinatio, vt in probl. 14.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
