# Astronomiae pars optica 4

Kepler, Astronomiae pars optica, ALIVD EODEM SENSV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/4

Iam qui perpenderit, quam arcte tota reliqua Astronomia cum solis mota copuletur, quantumque nobis Luna, diei noctisque particeps, opituletur, quando nos omnia alia media deficiunt: iure credet, vniuersam Astronomiam his luminum obscurationibus inniti, adeo vt hae tenebrae sint Astronomorum oculi, hidefectus doctrinae sint abundantia, ha naeui mentes mortalium preciosissimis picturis illustrent. O eximium & omnibus gentibus commendabile argumentum de Vmbrae laudibus. Quantitas itaque speciei, quam Luna Solue seu integer seu deficiens nobis ostendit, vmbraeque, quam Tellus ad Lunam extendit, Astronomo diligenter est inuestiganda. Stellarum caeterarum diametri eatenus quaeruntur, quatenus ignoratae obseruationes infidas redditurae sunt: & quatenus eadem circa illas, quae circa Solis & Lunae corporum moles scire satagimus. Species autem illae ad nos descendunt beneficio lucis in Sole directae & propriae, in Luna reflexae & alienae. Quas species, et si omnium oculis sunt obuiae, difficulter tamen mensurari omnes quaeruntur Astronomorum Artifices: partim quod aspectu exilia sint corpora, partim quod eximia luce oculos praestringant, quo minus officium in videndo faciant. At ne hoc quidem loco discendi cupidos Natura destituit, monstrata ratione, qua sine oculorum detrimento in tenebris perficeremus, quod in claraluce, directa in Solem visus acie, plane est impoßibile. Qui modus cum sit & admiratione dignus, & ingeniosißime ab artificibus apprehensus, dignus est, vt non vilis apud Astronomos & neglectus habeatur, sed Geometricis demonstrationibus ornetur, exemplisque illustretur, quod ab hinc triennio à mefactum, occasione Eclipseos Solis Anni 1600. in eum, qui paulo post sequetur, modum, si prius aliqua praemisero. Nam quia non tantum de directo, sed etiam de repercusso & refracto radio, multa à Vitellione praetermissi, multa, quorum erat à priori ratio reddenda, ab experientia tantum accersita & in principiorum locum collocata sunt: placuit mihi totam lucis naturam paulo penitius inspicere, & ea, quae apparent, quantum in praesentia fieri potuit, ad sua principia reuocare: si fortasse futuri sint lectores, quorum ingenia ad indaganda lucis arcana his Disputationibus magis vel excitari, vel etiam inuari poßint. Quanquam non admodum praeter institutum ista: Nec enim pauca sunt Astronomo per omnes radiorum species expedienda.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
