# Astronomiae pars optica 403

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/403
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/403

13 53°. 36. 48'. 15. 43'. 47. Excerpo parallaxes longitudinis Lunae a Sole43. 15141. 31 37. 45737. 7' has augeo Lunae visis praecessionibus, minuo eiusdem separationibus, quia Orientalis Eclipsis, prodeunt verae longitudines Lunę ante Solem 50. 25 29. 10 15. 22' 4. 43. Sequebatur itaque vera coniunctio finem Eclipseos. Et quia hinc horarius Lunae à Sole prodit 29. 16 (Tycho prodit 27. 56) Diuisa ergò residua scrupula 4. 43. per hunc ostendunt 10. proximè minuta, quibus post finem Eclipsis incidit vera coniunctio Hora scilicet 8'. 58 2 ante meridiem. De hac vera longitudine parum, latitudine non parum dubitandum. Nam intra sesquihoram vix 4 minutis variari latitudo vera potest; hic sunt 13 ferè. Ac etsi vtamur vltimis inelinationibus in correctis 19u8. & 30u8. tamen in variatione latitudinis etiamnum erunt minuta 9. Itaque hoc manuum titubationi & lubrico modo obseruandi tribuo. Tychonis calculus ad meridianum Huennensem verae coniunctionis articulum reponit hor. 9. m. 2. apparitionis. Ergò differentia meridianorum esset 1u gradus oppidò parua. Consulamus igitur obseruationem Vraniburgicam, simul etiam vt de latitudine Lunae certius aliquid habeamus. Hora 6. 53 iam agnoscebatur defectus, hora 9. 0. Sol totus luxit. Censebant obseruatores, incepisse Eclipsii H. 6*. 50. desiisse H. 8. 58. vt fuerit duratio 2. 8. Additae erant & picturę, ex quibus prima Lunam Sole repraesentat altiorem paulò. At hora 7°. 5. aequilibria luminaria. Hora 8. 21. additum, quintam partem defecisse & cornua cernua fuisse versa aequaliter deorsum. Nulla magis fida notatio. Considerabimus hanc initio.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
