# Astronomiae pars optica 404

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/404

Quinta pars diametri sunt minuta 6. Ergò distantia centrorum 25. 27. eaque in ipso verticali. Hora verò 8. 21. (vt hoc etiam compendium sectemur) exhibet altitudinem Solis, altitudo parallaxin mixtam seu μηκοπλατῆ, quae addita ad altitudinem Lunae statim constituit veram altitudinem; vnde postea mediante angulo verticalis cum Ecliptica, statim daturlongitudo & latitudo Lunae vera. Declinatio O. 18. 28. Alt. aequat. 26234. altitudo plani. 53154. EleuatioO merid. super planum. Distantia à Meridie hora 8°. 21. est 3. 39'. Gradus 54.45. Complementum 35°. 15'. Vt ergò totus ad 53154. sic sinus complementi 57715. ad eleuationem Solis temporalem super planum. Ex Sole in planum demissa In horizontem 55. 18. Complementum. Huic distantiae Solis à vertice addita visibilis distantia centrorum 25.27. (quia Luna inferior) facit 55'. 33. 27. quae sub titulo 56'. in parallactica exhibet 46'. 11. parallaxin, vnde ablata visa distantia relinquit 20. 44 distantiam centrorum veram. Vt verò sinùs complementi altitudinis Solis ad sinum anguli 54. 45. ita sinus altitudinis aequatoris ad sinum anguli inter Eclipticam & meridianum 33. 49. cuius complementum 56°. 11. qui sub titulis 20. & 44. (quae est distantia centrorum) exhibent veram latitudinem Lunae borealem 11. 33. Longitudo ante O Expectabam vt Tychonica obseruata Moestlinum in latitudine adiuuarent. At incertior abeo quàm pridem.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
