Latin
Problema XXIX
Kepler, Astronomiae pars optica 405
Unproofread scanNot analysed yet
Nam latitudinem Tychonis calculus, ex Lunaribus Eclipsibus extructus, exhibet 16. 47. in medio Eclipsis. Hoc igitur momento decuit maiorem fieri, quia post medium. Da mihi maiorem huius momenti defectum, &maiorem extruxero latitudinem. Vides itaque quantum visus decipiat. Forsan &pro /scripsere. Nam qui fieri posset, vt Moestlino deliquium in quarta diametri parte restituenda consumpserit non plus 25 minuta temporis, Tychonicis in quinta parte planè 35. Itaque tertia pars est 10 minuta, antea 6 erant; latitudinem hinc extruimus 15. 30. proximè. Haec ego quamuis incertiuscula non frustrà inculco. Cupio enim Astronomis patefacere, quàm crebrae sint hallucinandi occasiones, quanta vicissim, &quàm exoptata vtilitas, si diligentia in huius modi obseruationibus adhibeatur. Sed quia Tubingae tempus finis nullum habet euidentem errorem, examinemus &finem Vraniburgi obseruatum. Sit latitudo Lunae vera sub finem 17 borealis: &finis planè hora 9°'. 0. Gradus distantiae à meridie 458. Ascensio recta medii coeli8 4. 55. Culminat 25. 20 TI. cum declinatione 23'. 26 2. quae ablata ab altitudine poli 55. 54 1/. relinquit 32°. 28'. Latus MV. in schemate probl. 24. Et quia 174°. 55' oritur; de Ecliptica ergò 26*. 37ne cooritur; &in Nonagesimo est 26. 37. II. Ergò latus NMIP. 17. Et NV per calculum 32. 26. exhibens parallaxin latitudinis (sub titulo 56*) 30. 3. eius complementum 57°. 34'. exhibet titulum 47. 17. Sit Luna planè in 8° Q ad visum. Distat igitur à Nonagesimo 41'. 23. quae ex titulis 47. 17' exhibet parallaxin longitudinis 31. 15'. Latitudo verò ponitur 17 borealis, parallaxis latitudinis 30. 3. Ergò latitudo visibilis Austrina 13. 3. Visa verò centrorum distantia 30'. 27'. Ex basi ergò &latere latus reliquum longitudinis visae 27. 31. Et parallaxis longitudinis 31. 15. subtracta illa ab hac, relinquit 3. 44'. interstitium inter vera loca Solis &Lunae Huennae Daniae. Eandem latitudinem si Tubingae adhibeamus: &à parallaxi latitudinis 23. 42 auferamus, erit visa latitudo 6'. 42. Australis, Et parui trianguli basis 30. 27.