Latin
Problema XXXI
Kepler, Astronomiae pars optica 411
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XXXI. An possibile sit, principium alicuius Solaris defectus in ortum vergere, alterius finem in occasum: Lunae verò deficientis principium in occasum, alio tempore finem in ortum. Hoc est inter paradoxa à Plinio proposita. Nam Solem ordinaria via ab occasu deficere conuenit sub principium: impleri ab ortu: Lunam contra ab ortu incipere, ab occasu desinere. A Luna incipiamus. Centro A scribatur circulus vmbrae terrae BCDE. per A ducatur recta FG. representans verticalem: per idem ducatur &HI arcus Eclipticae occasui proximus, vt FAH sit angulus inter Eclipticam &verticalem. Et ipsi HIad rectos agatur KL. Quod si centrum Lunae est in K vel L. verae coniunctionis ar ticulus erit. Tunc igitur aequet summa semidiametrorum Lunae &vmbrae, latitudinem Lunae veram, in K australem decrescentem, vt sit via Lunae KM versus Eclipticam; in Lborealem crescentem, vt sit via Lunae LN ab Eclintica. Vtrinque igitur aliqua particula Lunae deficiet (nam hac quoque correctiunculâ authores indigent in hoc quidem negocio) Luna enim paulò post K. &paulò ante N. centro A fit propior, propter obliquitatem viae Lunae ad Eclipticam: &in eo viae suae puncto, in quod ex A perpendicularis incidit, defectus est maximus. Et mensurae causa. Vt secans graduum 5 (latitudinis maximę) 100382 ad radium, ita summa semidiametrorum, quam assumemus 69 scrupula, ad distantiam centrorum in defectu maximo 59. 46. Ita 14 incidunt in defectum: pars quidem exigua, non planè centesima. Nos tamen hic apices summos sequimur. Nihil prohibet, idem quod hic demonstramus, contingere, etiam cum Luna in K nonnihil vmbram delibauit. Erit autem in K principium, in L finis defectus, &Ccontactus circulorum, seu nota defectus, verget in occasum ad dextram, vt &tota duratio: E verò finis verget in ortum. Vtrumque etiam in orientali arcu fieri potest. Sit enim OP arcus ortui vicinus, &FAPangulus, QR verò perpendicularis, &Luna in Qseptentrionalis descendens, via SQ. in R verò australis, itidem descendens, seu à nodo recedens, via RT.