# Astronomiae pars optica 412

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/412

Tunc illic B defectus in principio verget in occasum ad dextram: D verò finalis defectus in ortum. Talis Lunae Eclipsis visa est nuperrimè 1603. 8. 18. Nouembris quae cum incepisset quasi 65. gradibus à vertice ad sinistram numerando; desiit, vmbra non penitus ad verticem perueniente, sed adhuc ad sinistram vergente, versus ortum. Nam fuit in orientali quadrante meridionalis defectus, Luna descendente in meridiem. Cepit decem minutis postquam culminasset dexter humerus Aquarii, cùm iam ante dimidiam horam lumen pallescens illa ipsa párte notaretur, vel paulò versus sinistram inferius. Cumque Sol fuerit in 25°. 55. pe. Hora hinc arguitur 6. 21. Desijt tribus minutis postquam caput Andromedae culminasset. Ergò horâ 8. 17. Duratio 1P. 56'. Tychonis calculus prodit 2. 10. Mihi sanè circa medium minus quartâ parte de esse putabantur: at contendebant alii plus quarta parte delituisse. De circumferentia quidem minus†. plus ] abesse censebatur. Consentiunt autem haec: defectum minorem, durationem breuiorem esse, quàm in caleulo, & vmbram ad verticem non peruadere. Medium Hi. 19. quod ipsum minutum Tychonis calculus in Meridiano Huennensi exhibet, pro vera longitudinis coniunctione, quae nonnihil à medio Eclipsis differt. Visa est circumferentia obtenebrata; cum vix viderentur elarissimae Pleiades, aliquot gradibus remotae: adeò clarè Luna eriam in vmbra illustrabatur: quod ad superiora refer. Quod calculum attinet, is planè consentit huic phaenomeno. Nam h. 8. 17' angulis inter verticalem & Eclipticam est 628. 48'. in cuius sinum summa semidiametrorum 60 16' (Tycho enim vmbrae semidiametrum facit 44. 6. de quo suo loco) multiplicata, ostendit latitudinem hoc momento 53. 40. quanta fuisset, si vmbra planè in vertice desiisset. Iam ad sinistram exiguo cum declinarit, ergò & exiguo maior angulus inter Eclipticam & per centra euntem. Sit maior 5 gradibus, tanta scilicet declinatio ad sinistram. Ergò latitudo hoc momento 55. 48'.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
