Latin
Problema XXXII
Kepler, Astronomiae pars optica 418
Unproofread scanNot analysed yet
Problema XXXII. An iter visibile centri Lunae sit recta linea, hoc est, an ex principii &finis obseruatione quantitas maximi defectus citra errorem habeatur vsitata via? Hic agitur de correctione subiungenda Problemati 30. &praeceptis vsitatis de formando typo Eclipseos. Primùm illud satis clarum est, tam paruum spatium, quantulum Luna trihorio conficit, recte aequiparari, etsi curua est circa centrum terrae circumducta. Verùm de hoc iam non quaeritur: sed de illo, an centrum Lunae in eodem circulo magno spectetur toto tempore durationis? Dico non esse necesse, vt hoc fiat semper. Posse enim fieri incuruam viam. Nam quia ad Lunae viam concurrunt latitudo vera ¶llaxis in longum &latum: quod veram quidem latitudinem attinet, ea circa nodos penè proportionatur confectis spatiis, itaque hic rectam lineam nihil turbat. Aequalibus enim temporibus quàm proximè aequaliter euehitur in plagas, aequaliter &prouehitur in ortum. Sed quia inaequaliter variantur longitudinis parallaxes genuina causa, &tantò celerius, quantò propiores Nonagesimo: itaque fieri potest, vt vera latitudo aequaliter crescens, inaequaliter crescentibus visibilibus longitudinibus applicetur, fiatque hinc flexus viae. Id multò magis ob latitudinis parallaxes. Nam signa inaequaliter ascendunt, &trihorio fieri potest, vt angulus horizontis initio tardè, fine celeriter crescat: tardè igitur (secundùm demonstrata cap. 9) initio, celeriter in fine variabuntur parallaxes latitudinis, &sic latitudo visa: vnde rursum compositam Lunae viam flexuosam fieri contingit. Caeterùm differentiola, quae hinc existit, non videtur sensibilis: nisi circa meridianum &nonagesimum. Quare exemplis agendum.