# Astronomiae pars optica 419

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/419

In Eclipsi anni 1598 persuadebar vidisse circa mediam obscurationem, quasi vnico momento temporis, Sole nubes penetrante, defectum magnum admodum, cornu scilicet residuum vehementer attenuatum: quantum quidem defectum me vidisse non est possibile, si visibilem Lunae viam rectam statuamus, & schema faciamus inde; multò minùs, si ea considerentur, quae supra Tycho in hac Eclipsi obseruata nobis annotauerat. Hamburgi enim & in Dania maiorem oportuit esse, quàm in Styria, quia Septentrionalis fuit. Erant autem cornua ferè cernua in radio, supina in coelo; inclinata tamen parumper 10 gradibus ad ęstimationem. Et Iessenius mihi ferè fidem fecerat, qui centrali proximam se Torgae vidisse affirmabat. Qua de re cum anno 1598 ad Moestlinum scriberem, is nihil affirmare quidem, totum verò, quicquid verè mihi apparuerit, in dubiam principii obseruationem & Parallaxes reiicere, nec obscurè huic ipsi Problemati subscribere. Cęterùm incidit hoc, cùm raptim hęc species sit visa, an non papyrum inclinatam obiecerim radio, vnde Elliptica coni sectio speciem longioris, eoque & tenuioris cornu praebuerit. Nos tamen nihilominus consulemus calculum Problemate 26. iter Lunę visibile fuit 55'. 43'. latitudo initio 1'. 57 borea: fine 17'. 6'. Differentia 15. 9'. in schemate Probl. 27 hic repetito BC est 15.9. BA 16. 35. & FG centrorum distantia in maxima obscuratione 13'. 1. Sed Lunae semidiameter est 16'. 22. Ergò excedit centrum Solis 3. 21'. minutis, quae Ggg ad 15. 18′ semidiametrum Solis adiecta faciunt 18. 38'. qualium 30. 35' sunt 12 digiti. Defecissent ergò digiti non plus 7 ξ. Minus etiam per calculatam finis latitudinem; idque tum, si principio planè insensibile quid defecisse statuamus. At si circiter vnum digitum defecisse dicamus, paulò propiora fient in medio centra, circiter 12. Faciam itaque periculum per parallaxes in maxima obscuratione: cuius punctum paulo est alio loco, quàm in coniunctionis visibilis puncto. Erecta enim ex F perpendicularis in D. secat AC in H. Estque Hvisibilis coniunctionis locus, G verò maximae obscurationis, quia FHlongior, quàm FG.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
