Latin
Problema XXXII
Kepler, Astronomiae pars optica 421
Unproofread scanNot analysed yet
Differentia itaque latitudinis visae, quae ex computatione parallaxeon habetur, ab illa, quae ex diagrammate initij &finis, &proportionali medio habetur, est vltra 3' minuta, seu 1/ digitos. Defecerunt ergò plus quàm 8/ digiti. Et sic probatum est, hoc in meridianis Eclipsibus satis esse euidens. Quare supra Problem. 27. si relinquas hoc Tychonicis, aequalem fuisse oculorum fallaciam, non tantùm in principio &fine, sed etiam in ipso medio: causa nihilominus erit, cur apparuerint 9/ digiti, plus scilicet quàm ex proportione initij &finis elicitur. In Eclipsi anni 1590. cùm fuerit circa maximam obscurationem, distantia centrorum ad semidiametrum Solis fimbriatam, vt 59 ad 88. &qualium Sol est 24. talium Luna 23. Qualium ergò distantia centrorum est 59. talium diameter Lunę est 84 2. Itaque in hac dimensione summa semidiametrorum est ad 10. 25. quaesitam centrorum distantiam in vsitata dimensione. Et quia Lunae semidiameter 15. 25'. Ergò excessus 5' pertingit vltra medietatem Solis. Fuerunt itaque digiti octo. Videbimus, quid sequatur, si proportionaliter agamus, quasi via Lunae fuerit iinea recta. Cùm igitur momentis duobus altero ante, alterò post Medium, deficere visa sit semidiametros, &distantia centrorum fuerit 14. 55'. Ideoque longitudo 7. 10 ante Solem, &12'. 21' post Solem, summa seu iter visibile 17. 31' Latitudo illic 13'. 3'. hic 8. 22' australis, quare differentia 4. 41'. Quare AC est 18. 7'. AGverò 9. 4. Et GF centrorum distantia 11. 52'. Differentia ab obseruata 1. 27'. Quare digiti fuissent tantum 73. Itaque si rectè habent, quae de obseruatis sunt consignata: etiam in hac Eclipsi defectus sensibiliter maior fuit eo, qui ex diagrammate &aequalis defectus momentis in medium deriuabatur.