# Astronomiae pars optica 423

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/423
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/423

15. Paulò ante finem, nondum erat 90 in vertice. Nota de his notis, azimuthorum indicibus & altitudinum: fine transtrum seu regula horizontalis propendebat, & altitudinem praebebat nimiam. Tunc omnia schemata per tecti rimas hanc habebant formam in plano horizontis. De Aximuthis & Altitudinibus ad haec 15 Momenta. Perfecta obseruatione quadrangulum meum Azimuthale diuisum fuit in altero latere in meridiem porrecto, in 2000 particulas, reliquo, quod in ortum & occasum spectabat, vtrinque in 1200 earundem particularum. Hoc quadratum diebus antecedentibus vtcunque ad aestimationem, in meridiem direxeram, quo ita firmato, quaesiui via vsitata, per Solis antemeridianas & pomeridianas altitudines aequales vtrinque, verum azimuthalis plani meridiem, inuenique meridiem instrumenti versus occasum declinare, gr. 1'. 4' minutis.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
