# Astronomiae pars optica 426

Kepler, Astronomiae pars optica, Problema XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/426

Patet igitur, ad translationem transtri, cardine columellae firmiusculè haerente, secutum instrumentum, vi reuulsum, retinaculis remittentibus, idque post 5 momentum. Error tamen in tempore permodicus. At contra momentis vltimis trabs, à qua scenam suspenderam, occurrentem translatione regulam impediuit modico, quo minus Solis descensum eleuatione assequeretur. Quod si in fine tempus ex altitudine, iterumque ex azimutho extruas, differentiam inuenies 4 minutorum. Altitudo enim dat horam 2. 59. 36'. Azimuth horam 2.55. 23. Aę cùm certum sit, vtrumque in errorculo esse, azimuth & altitudinem: dimidium 2. 57 1/2 pro vero assumptum, non vno minuto aberit ab ipsa veritate. In caeteris ab altitudinibus sto, Azimuthis testimonium eminùs perhibentibus. Haec adeò diligenter, cum quia super hac Eclipsi ceu angulari lapide fundamenta demonstrationum lunarium poni poterunt; tum quia mihi cum Tychone Brahep. m. super tempore initii nonnulla fuit altercatio; qui occasione leuicula capta, totam temporum fidem in dubium vocabat. At non dubito, si, quoad ipsi consensum hunc ostendissem, vitam ipse continuasset: quin se praebiturus fuisset. Tempora igitur sic habent, vnà cum necessarijs ex motu primo, secundum superiora problemata. Declinatio Solis 22. 17'. Et ob parallaxin 16. Alt. poli. 47. 2. Iner Eesgnl. Dinsie Lolen innson Fio. Fuum pticam & inter Nona eius a gesimo. culmimen circulum vertica gesivertinantia. tum. per cenlem & Emo. ce. tra. clipticam. Momen

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
