Latin
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE
Kepler, Astronomiae pars optica 434-2
Unproofread scanNot analysed yet
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE, quibus obscuriora nonnulla loca, quae inter relegendum occurrebant, illustrantur. Tu, lector, cutus hoc causa feci, boni quaso consule. Dpag. 10. lin. 25. Consecutio est in origine vocis pellucidum. Excipiuntur autem Nigra in summo gradu, quae etsi vna, pellucida tamen non sunt, propter accidens summi nigroris, vt sequitur prop. 17. Et cum hac limitatione accipe vocem, colorata, lineâ sequenti 30. Vbi etiam color summè albus excipitur, non quatenus color, sed per accidens, quatenus is non nisi per confragosa corpora (quae pellucida non sunt) repraesentari potest. Quòd verò l. 28. &p. 13. l. 4. Aristoteli tribuo hanc sententiam; causa est, quod is loeo citato postquam dixisset de Aqua, Aere, &si qua alia sic dicerentur (pellucida nempe) subiungit, ἐν τύτοις δὲ ἴστη, καὶ ἄλλεις σώμασιν ἐνυπάρχει. τοῖς μὲνμᾶλλον, τοῖς δὲ ἥττον. Videbatur dicere, praeter ea quae communiter pellucida dicerentur, reliquis etiam corporibus inesse hanc naturam secundum magis &minus. Quod si te distinctio verior aliter docet, exue hanc sententiam authoritate Philosophi, mihique nudam remitre. Ad pag. 11. lin. 12. ad prop. 15.