# Astronomiae pars optica 435

Kepler, Astronomiae pars optica, SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/435

Cum haec definitio competat coloribus secundum magis & minus, minimùm igitur competit Nigerrimo. Nam is est colorum omnium terminus: & habet se ad colores, vt punctum se habet ad lineam, ad quantitates pertinens, quamuis quantitas non sit. Ita & Nigerrimus color luce potentiali omni destituitur, merisque tenebris materiatis constat. Et radians in obscuram cameram, non pingit parietem nigro, sed cinereo, nec agnosceretur, nisi circumdaretur speciebus aliorum colorum. Itaque penè tantum sub ratione, deficientis penè omnis radiationis: in picturâ parietis agnoscitur. Superest tamen, quod mireris, tantum posse materiam, vt per eam lux hostem suum, nigrum colorem, hoc est, meras tenebras radiosas, seque ipsas nonnihil in superficie obiecta pingentes constituat. Ad prop. 22. fol. 21. 22. Quomodo oriatur haec quarta lucis species, communicata nempe, vbi lux Solis ex vna Sola plaga allabens, ita fit propria superficiebus seu laeuibus coloratis, seu asperis; vt non tantum orbiculariter spargatur (cum solummodo in latus à Sole auersum spargi debuerit, si mansisset simplex repercussa) sed etiam colorem superficiei suae induat: huius inquam ortus dixi modos duos: quibus nescio quo pacto mihi ipsi non planè satisfacio. Alter vtitur repercussu, refractione, pelluciditate per omnia corpora quadamtenus eunte, penetratione lucis Solaris, vel diei in aliqualem profunditatem, quae omnia nondum videntur planè sufficere. Alter dicit quidem aliquid, sed modum non indicat. Itaque vni est occulta ratio, quomodo lux & tenebrae materiae vinculis astringi possint: ita videtur eriam hoc etiamnum quaerendum; quomodo à luce aduentitia è materia rursum eliciantur, & quasi fax de face incendantur: fiatne id principiis hactenus vel assumptis vel demonstratis, an verò insuper aliis. Hoc problema Opticis & Philosophis esto propositum. Ii considerabunt etiam, an quae hoc pacto radiosa constituuntur, ex eorum numero haberi possint, quibus competit summus densitatis gradus. Nam etiam summè densorum lucida si fuerint puncta singula, pro se quodque radiat orbiculariter. Ad prop. 24. 25. pag. 23. Quod in repercussu non coloretur lux, experimento constatur facili, si aliquot ordine patellis, variorum colorum humores (aequaliter tamen puros) Soli exposueris; sic, vt repercussus in locum feratur vmbrosum, & super albam superficiem. Ita his experimentis fit euidens, colores non esse in superficie, sed in profundo: proinde elucere, atque ideò in materia quadamtenus pellucida haerere. Omnino corpus requirunt colores, non minus atque infra cap. 6. lux.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
