Latin
SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE
Kepler, Astronomiae pars optica 436
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem nihilominus corpora repercutientia, communicatam suam lucem orbiculariter sparsam, etiam repercussę intermisceant, patet in radiationibus seu illustrationibus debilioribus: vt, specula quaedam metallica faciem repraesentant rubicundam, quia scilicet sui coloris radio simplici illustrant &tingunt retiformem, non multò debilius, quàm faciei radius duplex, siue repercussus à speculo. Hinc per 28. sit mixtio ex vtroque &nouus color, in oculo. Proinde prop. 25. color in superficie non aliter statuitur, quam supra prop. 13. densitas. Estque sensus: quòd hactenus quidem lux, vtpote quaedam superficies, passa sit à densitate solius superficiei, quia densitas corpulentiae nihil habebat cum illa commune. Iam verò color omnis, per totam corporis profunditatem, luci partim cognatus est, ob lucem potentialem, partim contrarius, ob intermixtas tenebras. Per totam igitur corpulentiam pellucidi lux à colore afficitur, non tantum in traiectu superficiei, cum refringitur. Ad pag. 24. Propositio 31. cum suo corollario fertur propriè ad cap. 5. &causam coloris in Retiformi reddendam. Ad pag. 32. l. 34. dari dico casum non actu vnquam, sed fictione; posito nempe, quod solus Solluceat. Reuerâ enim nunquam accidit, vt solus Sol luceat; nam collucet omnis aer, omnisque tellus. Ad pag. 37. Radii vox iam porrò ferè semper sumitur pro portione, seu figura lucis in superficiem per aliquam fenestram seu foramen allapsae &figuratae. Ad 79. p. l. 19. &ad pag. 83. à linea 23 in 27. &ad prop. 9. à pag. 116 ad 120.