# Astronomiae pars optica 44

Kepler, Astronomiae pars optica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/44

COROLLARIVM. Sequitur hinc per singula fenestrae alicuius puncta, quorum infinita sunt, singulas, adeoque infinitas transmitti in superficiem illustratam imagines lucentis inuersas, eodem ordine se mutuo consequentes, quem tenent ipsa puncta fenestrae. PROPOSITIO IV. omnis illustrationis in pariete quantitas maior est spatio fenestrae, per quam lumen intromittitur. Siue enim vnicum punctum fingamus lucere, radii per terminos fenestrae transmissi, cum in origine sua concurrant, tantò longius ergo digrediuntur, quò longius progrediuntur, & sic in pariete remotiore plus occupant, quàm in fenestra propinquiore, per primam huius. Siue superficies sit, quę lucet, vt semper est, iam multo magis obtinebitur propositum. Sit PNQ, superficies lucens, cuius E. centrum, & sit FGHO. fenestra. Primum itaque per corollarium primae E. centrum lucentis superficiei creabit IKLM.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
