# Astronomiae pars optica 444

Kepler, Astronomiae pars optica, SEQVVNTUR NOTAE ALIQVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomiae-pars-optica/444

Id itaque diligenter nota. Termini intersectionum parallelorum perpetuo habent eundem situm ad globum, termini non parallelorum vagantur vltro citroque in infinitum vsque. Ad pag. 192. l. 20. subintellige proxime sequens corollarium. Ad corollarium l. pag. 192. Erectum videbitur, quicquid percipitur radiationibus ex pileolo (quod prop. 13. in notis introduximus) euersum, quicquid per limbum seu zonam: circulare (hoc est vnum punctum, verbi gratia nigrum oculi, in circularem limbum distractum) quicquid per circulum, limbi & pileoli terminum. Ad III Corollarium. Geometricè idem est siue oculus in rem, seu hęc in oculum radiet, vtrinque globus interpositus idem praestat. Oculo autem inter gy collocato radiationes diuiduntur in polares seupileares, circulum, & zonam. Radiationes zonae vt ἀδην, ἀἐζνfese secant inter θμ. Hic ergò res collocata obiicitur illis, & in oculum influit euersa, si inter vμsit: at simul erecta, quia occurrit etiam radiationibus polaribus sese non secantibus. Et tota quidem erecta spectabitur, quia minor est, quàm vt occurrat radiationibus circuli. Different tamen imagines situ. Nam erecta vt magna, ita post globum remota putabitur, euersa haerebit in ipsa superficie globi conuexa. Corollarium IV. est, cum tantum est visibile, vt etiam circuli radiationibus occurrat: aestimetur ex I. & 3. Ad 196. l. 20. Quantum aliâs etiam sine obiectu perforatae tabellae proximè K terminum intersectionis vltimae accumulatur per 15 praemissam. Ad 197. l. 4. terminentur, obiectu papyri in KN loco concursus radiorum. Ad 198. l. 2. & sequque vocibus conuergere, diuergere, vtor breuitatis causâ, de rectis, quae si producantur altrobique, in idem omnes punctum concurrerent. Ad pag. 214. l. 10. Archimedes hoc solum spectauit, vt angulum quaereret, qui certò minor esset eo angulo, quo Sol spectatur. Id autem quo ad Solem, impetrauit sua demonstratione.

---

Kepler, Astronomiae pars optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_pars_optica.
